# Excerpta ex Operibus Augustini 304.1-12

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 304.1 to 304.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/304.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/304.1

Quia ueteris testamenti custodia timorem habebat, non potuit apertius significari noui testamenti donum esse caritatem quam hoc loco, ubi apostolus dicit: inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. hanc enim legem Christi dicere intellegitur, qua ipse dominus praecipit, ut nos inuicem diligamus, tantum in ea sententia praecepti pondus constituens, ut diceret: in hoc cognoscitur, quoniam discipuli mei estis, si uos inuicem diligatis. huius autem dilectionis officium est: inuicem onera uestra portate. sed hoc officium non est sempiternum; perducet sane ad beatitudinem sempiternam, in qua nulla erunt onera I nostra, quae inuicem portare iubeamur. nunc uero, cum in hac I uita, id est in hac uia sumus, onera nostra portemus, ut ad eam uitam, quae caret omni onere, perueniamus. sicut enim de ceruis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt, cum fretum ad insulas transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, ut onera capitum suorum, quae gestant in cornibus, superinuicem portent, ita ut posterior super anteriorem ceruice proiecta caput collocet, et quia necesse est unum esse, qui ceteros praecedens non ante se habeat cui caput inclinet, uicibus dicuntur id agere, ut lassatus sui capitis onere ille qui praecedit post omnes redeat et ei succedat cuius ferebat caput, cum ipse praeiret: ita inuicem onera sua portantes fretum transeunt, donec ueniant ad terrae stabilitatem. istam ceruorum naturam fortasse intenderit Salomon, cum ait: ceruus amicitiae et pullus gratiarum tuarum colloquatur tecum. nihil enim sic probat amicum quemadmodum oneris amici portatio. Nec tamen inuicem portaremus onera nostra, si unum tempus esset infirmitatis amborum, qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis genus; sed diuersa tempora et diuersa genera infirmitatis faciunt, ut onera nostra inuicem portare ualeamus. uerbi gratia, iram fratris tunc portabis, cum tu aduersus eum non irasceris, ut rursum eo tempore, quo te ira praeoccupauerit,, ille te lenitate et tranquillitate supportet.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
