# Excerpta ex Operibus Augustini 304.26-36

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 304.26 to 304.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/304.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/304.26

huic sententiae contexuit quod dictum est; nam ita sequitur: hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu, ad hoc dumtaxat, ut, quemadmodum ille in eo quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis, et sine peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendit sua, sed nostra, ita et nos libenter ad eius imitationem inuicem onera nostra portemus. Huic enim cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit hominem, nos autem homines sumus et considerare debemus, quod aegritudinem siue animi siue corporis, quam in homine alio uidemus, etiam nos habere potuimus aut possumus. hoc ergo exhibeamus ei cuius infirmitatem portare uolumus, quod ab illo nobis uellemus exhiberi, si forte nos in ea essemus et ipse non esset. ad hoc pertinet quod ipse apostolus ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem. cogitando scilicet in eo uitio etiam se esse potuisse, unde cupiebat alium liberari, compatiendo potius id agebat, non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi maxime qui mendaciis defendendis, quae negare non possunt, alicuius magni exempli patrocinium requirunt. Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem, qui non I possit habere aliquod bonum, quod tu nondum habes, etiam si: lateat, in quo sine dubio possit esse superior. quae cogitatio ad I contundendam et edomandam superbiam ualet, ne arbitreris, quoniam tua quaedam bona eminent et apparent, ideo alterum nulla habere, quae lateant, et fortasse maioris ponderis bona, quibus te superat nescientem. non enim falli nos aut adulatione potius uti apostolus iubet, cum dicit: nihil per conten- . tionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem', sibi. non hoc ita debemus existimare, ut non existimemus,' sed nos existimare fingamus, sed uere existimemus posse esse aliquid occultum in alio, quo nobis superior, etiam si bonum nostrum, quo illo uidemur superiores esse, non sit occultum.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
