# Excerpta ex Operibus Augustini 304.37-47

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 304.37 to 304.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/304.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/304.37

istae cogitationes deprimentes superbiam et augentes caritatem faciunt onera fraterna inuicem non solum aequo animo sed etiam libentissime sustineri. nullo modo enim de quoquam homine incognito ferenda sententia est, et nemo nisi per amicitiam cognoscitur. et ideo amicorum mala firmius sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent. Nullius utique repudianda est amicitia sese ingerentis ad amicitiam copulandam, non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur atque ita tractetur, ut recipi possit. illum enim receptum in amicitias possumus dicere, cui omnia nostra consilia refundere audemus. et si quisquam est, qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate reuocatur, descendendum est ad eum et offerendum illi quadam comitate et submissione animi quod per se ipse non audet. sane quamuis rarius, tamen aliquotiens accidit, ut eius quem uolumus in amicitiam recipere prius nobis innotescant mala quam bona, quibus offensi et quemadmodum repercussi relinquimus eum et ad bonorum eius, quae forte occultiora sunt, indagationem non peruenimus. admonet itaque dominus Iesus Christus, qui nos uult effici imitatores suos, ut eius infirma toleremus, ut ad quaedam sana, in quorum delectatione adquiescamus, per caritatis tolerantiam perducamur. ait enim: non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. ideoque si propter Christi caritatem etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per uerbum dei, quanto minus eum qui propter nos uideri potest totus aegrotus, quia quaedam eius saucia in primo ingressu amicitiae non potuimus sustinere et, quod est grauius, cum offensione animi de toto homine ausi sumus temerariam praeiudicii ferre sententiam, non timentes quod dictum est: nolite iudicare, ne iudicemini, et: qua mensura mensi fueritis, remetietur nobis. saepe autem illa quae bona sunt prius apparent;

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
