# Excerpta ex Operibus Augustini 305.9-16

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 305.9 to 305.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/305.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/305.9

haec quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt, gratiam dei, qua libera- I mur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. quod quidem Pelagius, in episcopali iudicio Palaestino damnari metuens, damnare conpulsus est, sed in posterioribus suis scriptis hoc inuenitur docere. in id etiam progrediuntur, ut dicant uitam iustorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum et ex his ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga, quasi non sit Christi ecclesia, quae toto terrarum orbe clamat ad deum: dimitte nobis debita nostra. paruulos etiam negant secundum Adam carnaliter natos contagium mortis prima natiuitate contrahere. sic enim eos sine ullo peccati originalis uinculo asserunt nasci, ut prorsus non sit quod eis oporteat secunda natiuitate dimitti, sed eos propterea baptizari, ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum dei, de bono in melius translati, non ista regeneratione ab aliquo malo obligationis ueteris absoluti. nam etiam si non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem dei, sed tamen aeternam et beatam quandam uitam suam. ipsum quoque Adam dicunt, etiam si non peccasset, fuisse corpore moriturum, neque ita mortuum merito culpae, sed condicione naturae. obiciuntur eis et alia nonnulla, sed ista sunt maxime, quibus intelleguntur etiam illa uel cuncta uel paene cuncta pendere.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
