Latin
308.18 to 308.27
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 308.18-27
Unproofread scanNot analysed yet
uoluntas quippe arguitur in eo de quo dicitur: noluit intellegere, ut bene ageret. sed et illa ignorantia, quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tamquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit, quia non audiuit omnino quid crederet, sed fortasse, ut mitius ardeat. non enim sine causa dictum est: effunde iram tuam in gentes, quae te non nouerunt, et illud quod ait apostolus: cum uenerit in flamma ignis dare uindictam in eos qui ignorant deum. uerum tamen ut habeamus et ipsam scientiam, ne dicat unusquisque: "nesciui", "non audiui", ,,non intellexi", uoluntas conuenitur humana, ubi dicitur: nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, quamuis peior apparet de quo dictum est: uerbis non emendabitur seruus durus; si enim intellexerit, non obaudiet. quando autem dicit homo: "non possum facere quod praecipitur, quoniam concupiscentia mea uincor", iam quidem de ignorantia non habet excusationem nec deum causatur in corde suo, sed malum suum in se cognoscit et dolet. cui tamen dicitur ab apostolo: noli uinci a malo, sed uince in bono malum. et utique cui dicitur: noli uinci, arbitrium sine dubio uoluntatis eius conuenitur. uelle enim et nolle propriae uoluntatis est. Sed metuendum est, ne ista omnia diuina testimonia et quaecumque alia sunt, quae sine dubitatione sunt plurima, in defensione arbitrii sic intellegantur, ut ad uitam piam et bonam conuersationem, cui merces aeterna debetur, adiutorio et gratiae dei locus non relinquatur et audeat miser homo, quando bene uiuit et bene operatur, uel potius bene uiuere et bene operari sibi uidetur, in se ipso, non in domino gloriari et spem recte uiuendi in se ipso ponere, ut sequatur eum maledictum Hieremiae prophetae dicentis: maledictus homo, qui spem habet in homine, et firmat carnem bracchii sui, et a domino discedit.