# Excerpta ex Operibus Augustini 308.28-48

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 308.28 to 308.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/308.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/308.28

cor eius. intellegite, fratres, hoc propheticum testimonium. quia enim non dixit propheta: "maledictus homo, qui spem habet in semet ipso", posset allcui uideri ideo dictum esse: maledictus homo, qui spem habet in homine, ut nemo habeat spem in altero homine, sed in se. ut ergo ostenderet sic se admonuisse neminem, ut nec in se ipso haberet spem, propterea, cum dixisset: maledictus homo, qui spem habet in homine, mox addidit: et firmat carnem bracchii sui. bracchium pro potentia posuit operandi; in nomine autem carnis intellegenda est humana fragilitas. ac per hoc firmat carnem bracchii sui qui potentiam fragilem at- . que inualidam, id est humanam, sufficere sibi ad bene operandum putat nec adiutorium sperat a domino. propter hoc enim subiecit: et a domino discedit cor eius. nos ergo ad bene operandum spem non habeamus in homine, firmantes carnem bracchii nostri, nec a domino discedat cor nostrum,: sed ei dicat: adiutor meus esto, ne derelinquas me. Meminerimus eum dicere: et conuertimini et uiuetis, cui dicitur conuertenos, deus. meminerimus deum dicere: proicite a uobis omnes impietates uestras, cum ipse iustificet impium. meminerimus ipsum dicere: facite uobis cor nouum et spiritum nouum, qui dicit: dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum dabo uobis. quomodo ergo quod dicit: facite uobis, hoc dicit: dabo uobis? quare iubet, si ipse daturus est? quare dat, si homo facturas:; est, nisi quia dat quod iubet, cum adiuuat, ut faciat cui iubet? semper est autem in nobis uoluntas libera, sed non semper est bona. aut enim a iustitia libera est, quando seruit peccato, et tunc est mala; aut a peccato libera est, quando seruit iustitiae, et tunc est bona. gratia uero dei semper est bona et per hanc fit, ut sit homo uoluntatis bonae, qui prius fuit uoluntatis malae.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
