Latin
308.49 to 308.66
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 308.49-66
Unproofread scanNot analysed yet
per hanc etiam fit, ut ipsa bona uoluntas, quae iam esse coepit, augeatur et tam magna fiat, ut possit implere diuina mandata, cum uoluerit, cum ualde perfecteque uoluerit. ad hoc enim ualet quod scriptum est: si uolueris, conseruabis mandata, ut homo, qui uoluerit et non potuerit, nondum se plene uelle cognoscat et oret, ut habeat tantam uoluntatem, quanta sufficit ad implenda mandata. sic quippe adiuuatur, ut faciat quod iubetur. tunc enim utile est uelle, cum possumus, et tunc utile est posse, cum uolumus. nam quid prodest, si quod non possumus uolumus aut quod possumus nolumus? Magnum aliquid se scire Pelagiani putant, quando dicunt: "non iuberet deus quod sciret non posse ab homine fieri". quis hoc nesciat ? et ideo iubet aliqua, quae non possumus, ut nouerimus quid ab illo petere debeamus. ipsa est enim fides, quae orando impetrat quod lex imperat. denique ipse qui dixit: si uolueris, conseruabis mandata, in eodem libro Ecclesiastico aliquanto post dicit: quis dabit in ore meo custodiam, et super labia mea signaculum astutum, ne forte cadam ab eo, et lingua mea perdat me? iam certe mandata acceperat: cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. cum ergo uerum sit quod dixit: si uolueris, conseruabis mandata, quare quaerit in ore suo dari custodiam, similis ei qui dicit in psalmo: pone, domine, custodiam ori meo? non ei sufficit mandatum dei et uoluntas sua, quando quidem, si uoluerit, conseruabit mandata? quam multa dei mandata sunt contra superbiam. iam nouit ea: si uoluerit, conseruabit ea. quare ergo paulo post dicit: domine pater et deus uitae meae, elationem oculorum ne dederis mihi? iam dixerat ei lex: non concupisces; uelit ergo et faciat quod iubetur, quoniam, si uoluerit, conseruabit mandata.