# Excerpta ex Operibus Augustini 308.67-86

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 308.67 to 308.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/308.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/308.67

quare sequitur et dicit: concupiscentiam auerte a me? contra luxuriam deus quam multa mandauit. faciat ea, quia, si uoluerit, conseruabit mandata. quid est, quod clamat ad deum: uentris appetitio et concubitus ne apprehendat me? si haec ei in praesenti diceremus, rectissime nobis responderet et diceret: ex ista oratione mea, qua haec a domino peto, intellegite quomodo dixerim: si uolueris, conseruabis mandata. certum est enim nos mandata seruare, si uolumus; sed quia praeparatur uoluntas a domino, ab illo petendum est, ut tantum uelimus, quantum sufficit, ut uolendo faciamus. certum est nos uelle, cum uolumus; sed ille facit, ut uelimus, de quo dictum est, ut paulo ante posui, quod praeparatur uoluntas a domino, de quo dictum est: a domino gressus hominis dirigentur, et uiam eius uolet, de quo dictum est: qui operatur in uobis et uelle. certum est nos facere, cum facimus; sed ille facit, ut faciamus, praebendo uires efficacissimas uoluntati, qui dixit: faciam, ut in iustificationibus meis ambuletis et iudicia mea obseruetis et faciatis. cum dicit: faciam, ut faciatis, quid aliud dicit nisi: auferam a uobis cor lapideum, unde non faciebatis, et dabo carneum, unde faciatis? et hoc quid est nisi ut "auferam cor durum, unde non faciebatis, et dabo cor oboediens, unde faciatis"? ille facit, ut faciamus, cui dicit homo: pone, domine, custodiam ori meo; hoc est enim dicere:, "fac, ut ponam custodiam ori meo". quod beneficium dei iam. fuerat consecutus qui dixit: posui ori meo custodiam. Qui ergo uult facere dei mandata et non potest, iam quidem habet uoluntatem bonam, sed adhuc paruam et inualidam; potuerit autem, cum magnam habuerit et robustam. quando ergo martyres magna illa mandata fecerunt, magna utique uoluntate, hoc est magna caritate, fecerunt.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
