# Excerpta ex Operibus Augustini 309.1-15

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 309.1 to 309.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/309.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/309.1

Scriptum est in Prouerbiis Salomonis: sicut impetus aquae, sic cor regis in manu dei; quocumque uoluerit, declinabit illud. et in psalmo CIIII legitur dictum de Aegyptiis, quid eis fecerit deus: et conuertit cor eorum, ut odissent populum eius, ut dolum facerent in seruos eius. in litteris etiam apostolicis uidete quae scripta sunt. in epistula Pauli apostoli ad Romanos: propterea tradidit illos deus in desideria cordis eorum in immunditiam; item paulo post: propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae; item paulo post: sicut non probauerunt deum habere in notitiam, tradidit illos deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conueniunt. et ad Thessalonicenses in epistula secunda ait de quibusdam: pro eo, quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent, ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati, ait. His et talibus testimoniis diuinorum eloquiorum, quae omnia commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur operari deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum uoluntates quocumque uoluerit, siue ad bona pro sua misericordia siue ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper autem, iusto. fixum enim debet esse et immobile in corde uestro, quia non est iniquitas apud deum. ac per hoc, quando legitis in litteris ueritatis a deo seduci homines aut obtundi uel indurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut iuste ista paterentur, ne incurratis in illud prouerbium Salomonis: insipientia uiri uiolat uiam eius, deum autem causatur in corde suo. gratia. uero non secundum merita hominum datur; alioquin gratia iam non est gratia, quia ideo gratia uocatur, quia gratis datur. si autem potens est siue per angelos bonos siue per malos siue quocumque alio modo operari etiam in cordibus malorum pro meritis eorum quorum malitiam non ipse fecit, sed aut originaliter tracta est ab Adam aut creuit per propriam uoluntatem: quid mirum est, si per spiritum sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona qui operatus est, ut ipsa corda essent ex malis bona?

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
