# Excerpta ex Operibus Augustini 309.41-49

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 309.41 to 309.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/309.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/309.41

nec ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit deus: ego induraui Pharaonem uel: induraui aut indurabo cor Pharaonis. non enim propterea ipse Pharao non indurauit cor suum. nam et hoc de illo legitur, quando ablata est ab Aegyptiis cynomyia dicente scriptura: et ingrauauit Pharao cor suum et in isto tempore, et noluit dimittere populum. ac per hoc et deus indurauit per iustum iudicium et ipse Pharao per liberum arbitrium. certi ergo estote, quia non erit inanis labor uester, si in bono proposito proficientes perseueretis usque in finem. deus enim, qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum, tunc reddet unicuique secundum opera eius. reddet omnino deus et mala pro malis, quoniam iustus est, et bona pro malis, quoniam bonus est, et bona pro bonis, quoniam bonus et iustus est. tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam iniustus non est. reddet ergo mala pro malis, poenam pro iniustitia, et reddet bona pro malis, gratiam pro iniustitia, et reddet bona pro bonis, gratiam pro gratia.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
