# Excerpta ex Operibus Augustini 310.22-33

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 310.22 to 310.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/310.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/310.22

alimenta uero non consequenter faciunt, ut homo uiuat, sed tamen sine illis non potest uiuere. primo itaque homini, qui in eo bono, quo factus erat rectus, acceperat posse non peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non deserere, datum est adiutorium perseuerantiae, non quo fieret, ut perseueraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseuerare non posset. nunc uero sanctis in regnum dei per gratiam dei praedestinatis non tale adiutorium perseuerantiae datur, sed tale, ut eis perseuerantia ipsa donetur, non solum ut sine isto dono perseuerantes esse non possint, uerum etiam ut per hoc donum non nisi perseuerantes sint. non solum enim dixit: sine me nihil potestis facere, uerum etiam dixit: non uos me elegistis, sed ego elegi uos et posui uos,'ut eatis et fructum afferatis et fructus uester maneat. quibus uerbis eis non solum iustitiam uerum etiam in illa perseuerantiam se dedisse monstrauit. Christo enim sic eos ponente, ut eant et fructum afferant et fructus eorum maneat, quis audeat dicere: "non manebit"? quis audeat dicere: "forsitan non manebit"? sine paenitentia sunt enim dona et uocatio dei, sed uocatio eorum qui secundum propositum uocati sunt. pro his igitur interpellante Christo, ne deficiat fides eorum, sine dubio non deficiet usque in finem, ac per hoc perseuerabit usque in finem, nec eam nisi manentem uitae huius inuenit finis. Maior quippe libertas est necessaria aduersus tot et tantas temtationes, quae in paradiso non fuerunt, dono perseuerantiae munita atque firmata, ut cum omnibus amoribus, terroribus, erroribus suis uincatur hic mundus. hoc sanctorum martyria docuerunt. denique ille et terrente nullo et insuper contra dei terrentis imperium libero usus arbitrio non stetit in tanta felicitate, in tanta non peccandi facilitate, isti autem, non dico terrente mundo, sed saeuiente, ne starent, steterunt in fide.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
