# Excerpta ex Operibus Augustini 311

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/311

Si enim aliquando timore non corripimus, ne aliquis inde pereat, cur non etiam timore corripimus, ne aliquis inde plus . pereat? neque enim dilectionis uiscera maiora gestamus quam beatus apostolus, qui dicit: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. uidete, ne quis pro malo malum alicui reddat. ubi intellegendum est tunc potius malum pro malo reddi, si corripiendus non corripitur, sed praua dissimulatione neglegatur. dicit enim: peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. quod de his peccatis accipiendum est, quae non latent, ne contra domini sententiam putetur locutus. ille enim dicit: si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum. uerum tamen et ipse seueritatem correptionis eo usque perducit, ut dicat: si nec ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. et quis magis dilexit infirmos quam ille qui pro omnibus est factus infirmus et pro omnibus ex ipsa est infirmitate crucifixus? quae cum ita sint, nec gratia prohibet correptionem nec correptio negat gratiam, et ideo sic est praecipienda iustitia, ut a deo gratia, qua id quod praecipitur fiat, fideli oratione poscatur; et hoc utrumque ita faciendum est, ut neque iusta correptio neglegatur, omnia uero haec cum caritate fiant, quoniam caritas nec facit peccatum et operit multitudinem peccatorum.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
