# Excerpta ex Operibus Augustini 312.1-16

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 312.1 to 312.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/312.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/312.1

Praedestinatio est, quae sine praescientia non potest esse. potest autem esse sine praedestinatione praescientia. praedestinatione quippe deus ea praesciuit quae fuerat ipse facturus; unde dictum est: fecit quae futura. sunt. praescire autem potens est etiam quae ipse non facit, sicut quaecumque peccata, quia, etsi sunt quaedam, quae ita peccata sunt, ut poenae sint etiam peccatorum — unde dictum est: tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt - non ibi peccatum dei est, sed iudicium. quocirca praedestinatio dei, quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio, gratia uero est ipsius praedestinationis effectus. quando ergo promisit deus Abrahae in semine eius fidem gentium dicens: patrem multarum gentium posui te - unde dicit apostolus: ideo ex fide, ut secundum gratiam, firma sit promissio omni semini — non de nostrae uoluntatis potestate, sed de sua praedestinatione promisit. promisit enim quod ipse facturus fuerat, non quod homines, quia etsi faciunt homines bona, quae pertinent ad colendum deum, ipse facit, ut illi faciant quae praecepit, non illi faciunt, ut ipse faciat quod promisit. alioquin ut dei promissa compleantur, non in dei, sed in hominum est potestate, et quod a domino promissum est, ab ipsis redditur Abrahae. non autem sic credidit Abraham, sed credidit dans gloriam deo, quoniam quae promisit potens est et facere. non ait: "praedicere" non ait: "praescire". nam et aliena facta potens est praedicere atque praescire; sedait:potensestetfacere, ac per hoc facta non aliena, sed sua. An forte opera bona gentium deus promisit Abrahae in semine eius, ut hoc promitteret quod ipse facit, non autem promisit fidem gentium, quam sibi homines faciunt, sed ut promitteret quod ipse facit, illam praesciuit homines esse facturos? non quidem sic apostolus loquitur.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
