Latin
312.17 to 312.34
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 312.17-34
Unproofread scanNot analysed yet
filios quippe deus promisit Abrahae, qui fidei eius uestigia sectarentur; quod apertissime dicit. sed si opera gentium promisit, non fidem, profecto, quoniam non sunt bona opera nisi ex fide —iustus enim ex fide uiuit, et: omne, quod non est ex fide, peccatum est, et: sine fide impossibile est placere —nihilominus, ut impleat quod promisit deus, in hominum est potestate. nisi enim homo faciat quod deo non donante ad hominem pertinet, non faciet ipse quod donet, hoc est: nisi habeat homo fidem ex semet ipso, non implet deus quod promisit, ut opera iustitiae dentur ex deo. ac per hoc, ut promissa sua deus possit implere, non est in dei, sed in hominis potestate. quod si ueritas et pietas non credere uetat, Credamus cum Abraham, quoniam quae promisit potens est et facere. promisit autem filios Abrahae. quod esse non possunt, si non habent fidem. ergo ipse donat et fidem. Sane cum apostolus dicat: ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio, miror homines infirmitati suae se malle committere quam firmitati promissionis dei. "sed incerta est mihi" inquit "de me ipso uoluntas dei". quid ergo? tuane tibi uoluntas de te ipso certa est nec times: qui uidetur stare, ne cadat, timeat? cum igitur utraque incerta sit, cur non homo firmiori quam infirmiori fidem suam, spem caritatemque committit? ,,Sed cum dicitur" inquiunt "si credideris, saluus eris, unum horum exigitur, alterum offertur: quod exigitur, in hominis, quod offertur, in dei est potestate". cur non utrumque in dei, et quod iubet et quod offert? rogatur enim, ut det quod iubet: rogant credentes, ut sibi augeatur fides, rogant pro non credentibus, ut eis donetur fides. et in suis igitur incrementis et in suis initiis dei donum est fides.