# Excerpta ex Operibus Augustini 312.50-58

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 312.50 to 312.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/312.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/312.50

sed ubi uenitur ad paruulos et ad ipsum mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, omnis deficit praecedentium gratiam dei humanorum assertio meritorum, quia nec illi ullis bonis praecedentibus meritis discernuntur a ceteris, ut pertineant ad liberatorem hominum, nec ille ullis humanis praecedentibus meritis, cum et ipse sit homo, liberator factus est hominum. Quis enim audiat, quod dicuntur paruuli pro suis futuris meritis in ipsa infantili aetate baptizati exire de hac uita, et ideo alii non baptizati in eadem aetate mori, quia et ipsorum praescita sunt merita futura, sed mala, non eorum uitam bonam uel malam deo remunerante uel damnante, sed nullam? apostolus quidem limitem fixit, quem transgredi non debeat hominis, ut mitius loquar, incauta suspicio. ait enim: omnes: astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum. gessit, inquit, non adiunxit: "uel gesturus fuit". sed unde hoc talibus uiris in mentem uenerit nescio, ut futura, quae non sunt futura, puniantur aut honorentur merita paruulorum. cur autem dictum est secundum ea quae per corpus gessit hominem iudicandum, cum gerantur multa solo animo, non per corpus nec per ullum corporis membrum, et plerumque tam magna, ut talibus cogitationibus poena iustissime debeatur, sicuti est, ut alia taceam, quod dixit insipiens in corde suo: non est deus? quid est ergo: secundum ea quae per corpus gessit, nisi secundum ea quae gessit eo tempore, quo in corpore fuit, ut per corpus intellegamus per corporis tempus? post corpus autem nemo erit in corpore nisi resurrectione nouissima, non ad ulla merita comparanda, sed ad recipienda pro bonis meritis praemia, pro malis luenda supplicia.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
