Latin
313.1 to 313.11
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 313.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo aperitur ostium uerbi, nisi cum sensus aperitur audientis, ut credat, et initio fidei facto ea quae ad aedificandam salubrem doctrinam praedicantur et disputantur admittat, ne per infidelitatem corde clauso ea quae dicuntur improbet ac repellat? unde et ad Corinthios ait: permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten; ostium enim mihi apertum est magnum et euidens, et aduersarii multi. quid hic aliud potest intellegi nisi praedicato ibi per eum primitus euangelio credidisse multos et multos eiusdem fidei aduersarios extitisse secundum illud domini: nemo uenit ad me, nisi cui datum fuerit a patre meo, et: uobis datum est nosse mysterium regni caelorum, illis autem non est datum? ostium ergo apertum est in eis quibus datum est, aduersarii autem multi ex eis quibus non est datum. Itemque ad eosdem in secunda epistula idem apostolus: cum uenissem, inquit, Troadem in euangelio Christi, et ostium mihi apertum esset in domino, non habui requiem spiritui meo, quod non inueni Titum, fratrem meum, sed uale illis faciens exii in Macedoniam. quibus uale fecit, nisi eis qui crediderant, in quorum scilicet cordibus euangelizanti apertum est ostium? quid autem adiungat attendite: deo autem, inquit, gratias, qui semper triumphare nos facit in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus deo in his qui salui fiunt et in his qui pereunt, quibusdam quidem odor mortis in mortem, quibusdam autem odor uitae in uitam. ecce unde gratias agit miles acerrimus et defensor inuictissimus gratiae; ecce unde gratias agit: quia Christi bonus odor sunt apostoli deo et in his qui salui fiunt gratia eius et in his qui pereunt iudicio eius. sed ut minus suscenseatur haec parum intellegentibus, ipse admonet, cum adiungit et dicit: et ad haec quis idoneus?