# Excerpta ex Operibus Augustini 313.12-26

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 313.12 to 313.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/313.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/313.12

uerum redeamus ad ostii apertionem, qua initium fidei audientium significauit apostolus. quid est enim: orantes simul et pro nobis, ut deus aperiat nobis ostium uerbi, nisi apertissima demonstratio etiam ipsum initium fidei donum dei? non enim orando peteretur ab eo, nisi ab ipso tribui crederetur. hoc donum caelestis gratiae in illam purpurariam descenderat, cui, sicut scriptura dicit in Actibus apostolorum, deus aperuerat sensum eius et intendebat in ea quae a Paulo dicebantur. sic enim uocabatur, ut crederet. agit quippe deus quod uult in cordibus hominum uel adiuuando uel iudicando, ut etiam per eos impleatur quod manus eius et consilium praedestinauit fieri. Frustra itaque etiam illud, quod Regnorum et Paralipomenon teste scriptura probauimus: quod deus uult fieri nisi uolentibus hominibus oportet fieri, inclinari corda, ut hoc uelint, eo scilicet inclinante, qui in nobis mirabili modo et ineffabili operatur et uelle, ad causam, de qua disseruimus, non pertinere dixerunt. quid est aliud nihil dicere et tamen contradicere? nisi forte existimant ad regna terrena facienda deum inclinare, ad regnum uero caeleste optinendum deum non inclinare quorum uoluerit uoluntates? sed, puto, propter regnum caelorum, non propter regnum terrenum esse dictum: inclina cor meum in testimonia tua, uel: a domino gressus hominis diriguntur, uel: paratur uoluntas a domino, uel: dabo eis cor aliud, et spiritum nouum dabo eis. audiant etiam illud: spiritum meum dabo in uobis et faciam, ut in iustificationibus meis ambuletis; audiant: a domino corriguntur gressus uiri; audiant: omnis uir uidetur sibimet ipse iustus, dirigit autem corda dominus; audiant: crediderunt quotquot erant praeordinati in uitam aeternam a m. audiant et alia, quaecumque non dixi, quibus ostenditur deus ad regnum etiam caelorum et ad uitam aeternam parare et conuertere hominum uoluntates.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
