Latin
316
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 316
Unproofread scanNot analysed yet
Diserte sane inter lasciuientes et continentes tamquam in medio pudicitiam constituis coniugalem, quae illos inlicita commisisse indignatur, hos etiam licita contemsisse miratur, ultimi limitis sortita regionem, ultra se proruentium execrata barbariem, supra se micantium uenerata fulgorem, quae uerecundis manibus et confouet aestuantes et laudat tali remedio non egentes. multum delector eloquentissima ueritate; sed obsecro te, nempe, sicut dicis et disertissime ac uerissime dicis, propterea continentes laudat pudicitia coniugalis, quod tali remedio non egeant, quo se ipsa perspicit eguisse, id est, ut secundum apostolum qui se non continet nubat. cur ergo, quando istam concupiscentiam morbum esse dico, tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? si agnoscis remedium, agnosce morbum; si negas morbum, nega remedium. rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti ueritati. nemo prouidet remedium nisi sanitati.