# Excerpta ex Operibus Augustini 317.16-23

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 317.16 to 317.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/317.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/317.16

uel, sicut habent codices graeci: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non, id est: non mihi adiacet perficere bonum. non ait: nfacerefacere", sed:perficere bonum, quia facere bonum est post concupiscentias non ire; perficere autem bonum est non concupiscere. quod ergo est ad Galatas: concupiscentias carnis ne perfeceritis, hoc a contrario est ad Romanos: perficere autem bonum non inuenio, quia nec illae perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostrae uoluntatis assensus, nec nostra uoluntas perficitur in bono, quamdiu illarum cui non consentimus permanet motus. ipse autem conflictus, in quo etiam baptizati uelut in agone decertant, cum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ubi et spiritus facit bonum opus non consentiendo concupiscentiae malae, sed non perficit, quia ipsa mala desideria non absumit, et caro facit malum desiderium, sed nec ipsa perficit, quia non sibi consentiente spiritu et ipsa ad opera damnanda non peruenit — iste ergo conflictus non Iudaeorum nec quorumlibet aliorum, sed plane christianorum fidelium et bene uiuendo in hoc certamine laborantium breuiter ostenditur ad Romanos, ubi ait: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. Si ergo haec est condicio in corpore mortis huius, quae utique non fuit in paradiso in corpore uitae illius, procul dubio satis euidenter apparet, unde trahant paruuli obligationem peccati, cum carnaliter nascuntur; quae non soluitur, nisi cum spiritaliter renascuntur. non enim hanc trahunt ex opere, quo humanam deus naturam facit, sed ex uulnere, quod naturae humanae hostis inflixit, non hostis secundum Manichaeos prosiliens ex natura mali, quam non condidit deus, sed hostis angelus quondam ex opere dei bonus, ex opere suo factus malus, qui se primum uulnerando prostrauit, ut elisus elideret, ut per malam persuasionem praeuaricationis uulnus infligeret, unde genus humanum etiam in his qui uiam dei ambulant claudicaret.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
