# Excerpta ex Operibus Augustini 318.106-123

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 318.106 to 318.123. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.106

ubi ostendit satis esse tamen in nostro mortali corpore quod permittendum non sit ut regnet — cur ergo ista concupiscentia non mutata est ea uoluntate, quam uoluntatem satis euidenter expressit apostolus dicens: ut non ea quae uultis faciatis, si facile potest uoluntas uoluntate mutari ? nec sane isto modo naturam siue animae siue corporis, quam deus creauit et quae tota bona est, accusamus, sed eam dicimus propria uoluntate uitiatam sine dei gratia non posse sanari. XIII. ,,Iterum" ait "quaerendum est: si non potest homo sine peccato esse, cuius culpa est, ipsiusne hominis an cuiuslibet alterius? si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si hoc non est quod esse non potest?" Respondemus ideo esse hominis culpam, quod non est sine peccato, quia sola hominis uoluntate factum est, ut ad istam necessitatem ueniret, quam sola hominis uoluntas superare non possit. XIIII. ,,Iterum" ait "quaerendum est: si natura hominis bona est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manichaeus audebit, quomodo igitur bona est, si malo ei non est carere possibile ? omne enim peccatum malum esse quis dubitet ?" Respondemus et naturam hominis bonam esse et eam malo carere posse. nam ideo clamamus: libera nos a malo; quod non perficitur, quamdiu corpus, quod corrumpitur, aggrauat animam. sed hoc agitur gratia per fidem, ut aliquando dicatur: ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero peccati lex, quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat spiritus caritatem, quae plena et perfecta tunc erit, cum uidebimus facie ad faciem. XV. "Et hoc" inquit "dicendum est: certe iustus deus. negari enim non potest. imputat autem deus homini omne peccatum. de hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum est quidquid non imputabitur in peccatum, et si est aliquod, peccatum, quod uitari non possit, quomodo iustus deus dicitur, si imputare cuiquam creditur quod uitari non possit?" Respondemus iam olim contra superbos esse clamatum: beatus cui non imputabit dominus peccatum.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
