Latin
318.124 to 318.136
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 318.124-136
Unproofread scanNot analysed yet
non enim imputat his qui fideliter ei dicunt: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et iuste non imputat, quia iustum est quod ait: in qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur uobis. peccatum est autem, cum uel non est caritas, quae esse debet, uel minor est, quam debet, siue hoc uitari uoluntate possit siue non. possit, quia, si potest, praesens uoluntas hoc facit; si autem non potest, praeterita uoluntas haec fecit. et tamen uitari potest, non quando uoluntas superba laudatur, sed quando humilis adiuuatur. Post haec ille qui ista conscripsit introducit personam suam quasi cum altero disputantem et facit se interrogari et quasi ab interrogante sibi dicit: "das mihi hominem sine peccato?" et respondit: "do tibi qui esse possit". et rursus ab interrogante dicitur ei: "quis est?" et respondet: "ipse tu". "quod si dixeris" inquit: 'ego esse non possum', respondendum est: cuius culpa est? quod si dixerit: 'mea', dicendum est: netet quomodo tua est, si esse non potes? u iterum facit se interrogari et dicit sibi: "tu ipse sine peccato es, qui dicis hominem sine peccato esse posse?" et respondit: "quod non sum sine peccato, cuius culpa est? quod si dixerit" inquit: 'tuaest', respondendum est: "quomodo mea, si esse non possum P" Nos respondemus nullum cum eis de his uerbis esse debere conflictum, quia non est ausus dicere esse hominem sine peccato uel aliquem uel se ipsum, sed tantummodo esse posse respondit. quod neque nos negamus. quando autem possit et per quem possit, hoc quaeritur. si enim modo est, non omni animae fideli positae in corpore mortis huius orandum est et dicendum: dimitte nobis debita nostra, cum iam in sancto baptismo uniuersa fuerint dimissa praeterita.