# Excerpta ex Operibus Augustini 318.137-142

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 318.137 to 318.142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/318.137

quisquis autem membris fidelibus Christi hoc non esse orandum persuadere conatur, nihil aliud quam se ipsum christianum non esse profitetur. porro si propter se ipsum potest homo esse sine peccato, ergo Christus gratis mortuus est. non autem gratis mortuus est Christus: non igitur potest homo esse sine peccato, etiam si uelit, nisi ut adiuuetur gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. quod ut perficiatur, et nunc in proficientibus agitur et omni modo implebitur cum contentione mortis absumta et caritate, quae credendo et sperando nutritur, uidendo et obtinendo perfecta. deinceps instituit diuinis testimoniis agere quod intendit. quod quale sit diligentius aduertamus.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
