Latin
318.20 to 318.34
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 318.20-34
Unproofread scanNot analysed yet
Respondemus peccatum quidem actum dici et esse, non rem. sed etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res, quoniam res pes ipse uel corpus uel homo est, qui pede uitiato claudicat, nec tamen uitare potest claudicationem, nisi habuerit sanatum pedem. quod etiam in interiore homine fieri potest, sed gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. ipsum sane uitium, quo claudicat homo, nec pes est nec corpus nec homo nec ipsa claudicatio, quae utique non est, quando non ambulat, cum tamen insit uitium, quo fit claudicatio, quando ambulat. quaerat ergo, quod eidem uitio nomen imponat, utrum rem uelit dicere an actum an rei potius qualitatem malam, qua deformis actus exsistit. sic et in homine interiore animus res est, rapina actus est, auaritia uitium est, id est qualitas, secundum quam malus est animus, etiam quando nihil agit, unde auaritiae suae seruiat, etiam quando audit: non concupisces, seque uituperat et tamen auarus manet, sed per fidem renouatur, id est sanatur, de die in diem, nec tamen nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. V. ,,Iterum" inquit "quaerendum est, utrumne debeat homo sine peccato esse. procul dubio debet. si debet, potest; si non potest,. ergo nec debet; et si non debet homo esse sine peccato, debet ergo esse cum peccato, et iam peccatum non erit, si illud haberi constiterit, aut, si hoc etiam dici absurdum est —confiteri enim necesse est debere hominem sine peccato esse —et constat eum non aliud debere, quam potest". Respondetur eadem similitudine, qua superius iam respondimus. cum enim uidemus claudum, qui sanari potest, recte utique dicimus: "debet esse homo iste sine claudicatione, et si debet, potest" nec tamen, cum uult, continuo potest, sed cum fuerit adhibita curatione sanatus et medicina adiuuerit uoluntatem.