# Excerpta ex Operibus Augustini 319

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 319. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/319

"Testimonia" inquit "quibus probatur praeceptum esse homini, ut absque peccato sit." ad hoc respondemus: non utrum praeceptum sit quaeritur, quod ualde manifestum est, sed hoc ipsum quod praeceptum esse constat utrum in corpore mortis huius possit impleri, ubi caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uolumus faciamus. de quo corpore mortis huius non omnis liberatur, qui finit hanc uitam, sed qui in hac uita susceperit gratiam et, ne in uanum suscipiat, bonis operibus egerit. aliud est enim exire de hoc corpore, quod omnes homines dies uitae huius ultimus cogit, aliud est autem liberari de corpore mortis huius, quod sola dei gratia per Iesum Christum dominum nostrum sanctis et fidelibus eius impertit. post hanc autem uitam merces perficiens redditur, sed eis tantum a quibus in hac uita eiusdem mercedis meritum comparatur. non enim ad saturitatem iustitiae, cum hinc exierit, quisque perueniet, nisi ad eam, cum hic est, esuriendo et sitiendo cucurrerit. beati quippe, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Quamdiu ergo peregrinantes a domino per fidem ambulamus, non per speciem — unde dictum est: iustus ex fide uiuit — haec est nostra in ista peregrinatione iustitia, ut ad illam perfectionem plenitudinemque iustitiae, ubi in specie decoris eius iam plena et perfecta caritas erit, nunc ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus, castigando corpus nostrum et seruituti subiciendo et elemosynas in dandis beneficiis et dimittendis quae in nos sunt commissa peccatis hilariter ex corde faciendo et orationibus indesinenter instando, et haec faciendo in doctrina sana, qua aedificatur fides recta, spes firma, caritas pura. haec est nunc nostra iustitia, qua currimus esurientes et sitientes ad perfectionem plenitudinemque iustitiae, ut ea postea saturemur. unde dominus in euangelio, cum dixisset: no Ii te facere ius t itiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, ne istum nostrum cursum fine humanae gloriae metiremur, non est in expositione iustitiae ipsius executus nisi tria ista: ieiunium, elemosynas, orationes, ieiunio scilicet uniuersam corporis castigationem significans, elemosynis omnem beniuolentiam et beneficientiam uel dandi uel ignoscendi, et oratione insinuans omnes regulas sancti desiderii, ut quoniam in castigatione corporis frenatur concupiscentia, quae non frenari, sed omnino esse non debet nec erit in illa perfectione iustitiae, ubi nullum erit omnino peccatum, et saepe in usu rerum etiam concessarum atque licitarum exserit immoderationem suam, in ipsa uera beneficientia, qua iustus consulit proximo, quaedam fiunt quae obsint, cum prodesse putata sint, et aliquando per infirmitatem uel, cum minus sufficitur necessitatibus aliorum uel parum in eis proficit, quod benignitatis ac laboris impenditur, subrepit taedium, quo fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit deus. subrepit autem tanto magis, quanto minus quisque, et tanto minus, quanto magis quisque profecerit.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
