Latin
32.1 to 32.12
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 32.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Vsque adeo igitur in eo! quod ex nihilo ,! fecit' uoluntas non nihil dicitur, ut ipsa praecipue commendetur. nam cui dicitur: subest tibi enim cum uoles posse, siue adsit unde fiat siue non adsit, sat est uoluntas ubi summa est potestas. fiat siue non adsit, sat est uoluntas creatur, uoluntas creantis nihil esse perhibetur, cum propterea de nihilo creari aliquid possit, quia uoluntas creantis etiam sine materia sibi sufficit? quod si forte non solum animam, sed nullam omnino creaturam uolunt fateri ex nihilo factam, ideo quoniam quidquid deus fecit uoluntate fecit, quae uoluntas utique non est nihil, respiciant unde secundum corpus factus sit homo. certe enim, sicut scriptura testatur, cum de limo uel de puluere terrae deus fecit, uoluntate fecit, procul 'dubio uoluntate fecit; nec tamen uoluntas dei puluis ant limus est. sicut ergo in eo quod ei limo factum est, quamuis uoluntate sit factum, non est uoluntas limus, ita in e6''quiod ex nihilo factum est, quamuis uoluntate sit factum, non est uoluntas nihil. iam uero quod dolendum addidisti, ex Priscilliani haeresi ad errorem Origenis' apud uos homines fuisse delapsos nec ab illa peste potuisse sanari, nisi et ipsa medicina morbidum aliquid intulisset, non est quidem dolor iste culpandus; ueritas enim debuit, non falsitas pellere falsitatem; nam hoc mutare est malum, non euitare. uerum tamen quia de ipso deo, creaturarum omnium conditore, hoc est de ipsa coaeterna et incommutabili trinitate ab eis qui ad uos libros Origenis attulerant id traditum esse commemoras quod ueritas habet; contra quam ueritatem Priscillianus Sabellianum antiquum dogma restituit —ibi ipse pater, qui filius, qui et spiritus sanctus perhibetur —hoc iste peior, quod etiam de anima sentit, ut non eam propriam uelit habere naturam, sed de ipso deo tamquam particulam defluere et tam deformiter inquinari atque in deterius commutari cum Manichaeis audeat affirmare: non parum boni ex libris illis prouincia uestra percepit in ea re maxime, in qua capitaliter erratur: de creatore quippe, non de creatura tam falsa et tam nefaria sentiuntur.