# Excerpta ex Operibus Augustini 320.31-45

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 320.31 to 320.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/320.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/320.31

quis enim iuste queritur de homine, qui. nemini male uult et quibus potest fideliter consulit nec contra cuiusque iniurias tenet libidinem uindicandi, ut ueraciter dicat: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? et tamen eo ipso quod uerum dicit: dimitte, sicut et nos dimittimus, sine peccato se non esse declarat. inde est quod dicit: nihil iniquum erat in manibus eius, sed oratio mea munda. hinc enim erat munda oratio, quia ueniam non iniuste petebat qui ueraciter dabat. Iudicium enim sine misericordia, sed illi qui non fecit misericordiam; superexsultat autem misericordia iudicio. quod si non esset, quae spes esset, quando quidem, cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? tunc ergo per eius misericordiam iusti plene perfecteque mundati fulgebunt in regno patris sui sicut sol. Tunc plene atque perfecte erit ecclesia, non habens maculam aut rugam aut aliquid huius modi, quia tunc etiam erit uere gloriosa. cum enim non tantum ait: ut exhiberet sibi ecclesiam non habentem maculam aut rugam, sed addidit: gloriosam, satis significauit, quando erit sine macula et ruga aut aliquid eius modi: tunc utique, quando gloriosa. non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, in tanta permixtione hominum pessimorum, in tantis opprobriis impiorum dicendum est eam esse gloriosam, quia reges ei seruiunt, ubi est periculosior maiorque temtatio; sed tunc potius gloriosa erit, quando fiet quod idem ait apostolus: cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum ipso apparebitis in gloriam. cum enim dominus ipse secundum formam serui, per quam se mediator coniunxerit ecclesiae, non fuerit glorificatus nisi post resurrectionis gloriam — unde dictum est: spiritus autem non erat datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus - quomodo dicenda est ante resurrectionem suam ecclesia eius esse gloriosa?

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
