# Excerpta ex Operibus Augustini 320.46-63

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 320.46 to 320.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/320.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/320.46

mundat ergo eam nunc lauacro aquae, in uerbo abluens peccata praeterita et pellens ab ea dominationem malorum angelorum; deinde perficiens eius sanitates facit eam occurrere in illam gloriosam sine macula et ruga. quos enim praedestinauit, illos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, illos et glorificauit. in hoc mysterio dictum arbitror: ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor, id est perficior. dixit enim hoc ex persona corporis sui, quod est ecclesia dei, (dies) ponens pro distinctis ordinatisque temporibus, quod in sua resurrectione significauit in triduo. Puto autem interesse inter rectum corde et mundum corde. nam et rectus corde in ea quae ante sunt extenditur, ea quae retro sunt obliuiscens, ut recto cursu, id est recta fide atque intentione, perueniat ubi habitet mundus corde. sicut illa singula reddenda sunt singulis, ubi dictum est: quis. ascendit in montem domini, aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundus corde. innocens manibus ascendet et mundus corde stabit: illud in opere est, illud in fine. et illic magis intellegendum quod dictum est: bona est substantia cui non est peccatum in conscientia. tunc enim erit uere bona substantia, id est uerae diuitiae, cum transierit tota paupertas, id est consummata fuerit omnis infirmitas. nunc uero auertat se homo a delicto, cum proficiendo inde discedit et renouatur de die in diem, et dirigat manus in opus misericordiae et ab omni delicto mundet cor suum; misereatur, ut quod restat per ueniam dimittatur. hoc enim salubriter et sine uana inanique iactantia bene intellegitur in eo quod dixit sanctus Iohannes: si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad deum, et quaecumque petierimus, accipiemus ab eo.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
