# Excerpta ex Operibus Augustini 323.14-25

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 323.14 to 323.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/323.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/323.14

cur enim anima boni hominis, a malis uiuis euocata si uenerit, amittere uideatur dignitatem suam, cum et uiui plerumque boni uocati ad malos ueniant et agant cum eis quod officium postulat aequitatis, seruato atque inconcusso decore uirtutis suae et illorum uitiis pro rerum praesentium uel usu uel necessitate tractatis? Quamquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et expeditior intellectus, ut non uere spiritum Samuhelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea scriptura nomine Samuhelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt: sicut omnia, quae pinguntur atque finguntur ex aliqua materia metalli aut ligni aut cuiuscumque rei aptae ad opera huius modi, quae etiam uidentur in somnis et omnes fere imagines earum rerum, quarum imagines sunt, appellari nominibus solent. quis enim est, qui hominem pictum dubitet uocare hominem? quando quidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quaque nomina incunctanter adhibemus; uelut cum intuentes tabulam aut parietem dicimus: "ille Cicero est, ille Sallustius; ille Achilles, ille Hector; hoc flumen Simois, illa Roma", cum aliud nihil sint quam picturae, imagines. unde cherubin cum sint caelestes potestates, fictae tamen ex metallo, quod imperauit deus, super arcam testamenti magnae rei significandae gratia non aliud quam cherubin illa quoque figmenta uocitantur. item quisquis uidet somnium, non dicit: „uidi imaginem Augustini aut Simpliciani," sed: "uidi Augustinum et Simplicianum", cum eo tempore, quo tale aliquid uidit, nos ignoraremus. usque adeo manifestum est non ipsos homines, sed imagines eorum uideri. et Pharao spicas se dixit uidisse in somnis et boues, non spicarum aut boum imagines. si igitur liquido constat nominibus earum rerum, quarum imagines sunt, easdem imagines appellari, non mirum est, quod scriptura dicit Samuhelem uisum, etiam si forte imago Samuhelis apparuit machinamento eius qui transfigurat se uelut in angelum lucis et ministros suos uelut ministros iustitiae.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
