# Excerpta ex Operibus Augustini 323.26-33

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 323.26 to 323.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/323.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/323.26

Iam uero si illud monet, quomodo et a maligno spiritu Sauli uera praedicta sunt, potest et illud mirum uideri, quomodo daemones agnouerint Christum, quem Iudaei non cognoscebant. cum enim uult deus etiam per infirmos infimosque spiritus aliquem uera cognoscere, temporalia dumtaxat adque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est et non incongruum, ut omnipotens et iustus ad eorum poenam quibus ista praedicantur, ut malum, quod eis impendet, antequam ueniat, praenoscendo patiantur, occulto apparatu ministeriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid diuinationis impertiat, ut quod audiunt ab angelis praenuntient hominibus. tantum autem audiunt, quantum omnium dominus atque moderator uel iubet uel sinit. unde etiam spiritus pythonicus in Actibus apostolorum attestatur Paulo apostolo et euangelista esse conatur. miscent tamen isti fallacias et uerum, quod nosse potuerint, non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant: et forte hoc est quod, cum illa imago Samuhelis Saulem praediceret moriturum, dixit etiam secum futurum, quod utique falsum est. magno quippe interuallo post mortem separari malos a bonis in euangelio legimus, cum dominus inter superbum illam diuitem, cum iam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad eius ianuam ulcerosus iacebat, iam in requie constitutum magnum chaos interiectum esse testatur. aut si propterea Samuhel Sauli dixit: mecum eris, ut non ad aequitatem felicitatis, sed ad parem condicionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, uterque mori potuerit, iamque mortuus mortem uiuo praenuntiabat: perspicit, quantum opinor, prudentia tua, secundum utrumque intellectum habere exitum illam lectionem, qui non sit contra fidem. nisi forte profundiore et perplexiore inquisitione, quae uel uirium mearum uel temporis excedit angustias, inueniatur ad liquidum, uel posse uel non posse animam humanam, cum ex hac uita emigrauerit, magicis carminibus euocatam uiuorum apparere conspectibus, etiam corporis liniamenta gestantem, ut non solum uideri ualeat sed et agnosci.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
