# Excerpta ex Operibus Augustini 324.1-10

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 324.1 to 324.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/324.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/324.1

Scripsisti mihi quaerens a me, utrum prosit cuique post mortem, quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepelitur. nam dicis uideri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ita curantium. adiungis etiam uacare non posse, quod uniuersa pro defunctis ecclesia supplicare consueuit, ut hinc et illud conici possit, homini prodesse post mortem, si fide suorum humando eius corpori talis prouideatur locus, in quo appareat opitulatio etiam isto modo quaesita sanctorum. Sed cum haec ita sunt, quomodo huic opinioni contrarium non sit quod ait apostolus: omnes enim adstabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum, non te satis uidere significas. haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post mortem, non tunc, quando recipiendum est quod quisque gesserit ante mortem. uerum haec ita soluitur quaestio, quoniam quodam uitae genere adquiritur, dum in hoc corpore uiuitur, ut aliquid adiuuent ista defunctos, ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint adiuuantur. sunt enim quos nihil omnino adiuuant ista, siue pro eis fiant quorum tam mala sunt merita, ut nec talibus digni sint adiuuari, siue pro his quorum tam bona sunt, ut talibus non indigeant adiumentis. genere igitur uitae, quod gessit quisque per corpus, efficitur, ut prosint uel non prosint quaecumque pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. nam meritum, per quod ista prosint, si nullum comparatum est in hac uita, frustra post hanc quaeritur uitam. ita fit, ut neque inaniter ecclesia uel suorum cura pro defunctis quod potuerit religionis impendat et tamen ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit siue bonum siue malum, reddente deo unicuique secundum opera eius.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
