# Excerpta ex Operibus Augustini 324.11-21

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 324.11 to 324.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/324.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/324.11

ut enim hoc quod impenditur possit ei prodesse post corpus, in ea uita est adquisitum, quam gessit in corpore. Prouisus itaque sepeliendis corporibus apud memoriam sanctorum locus bonae affectionis humanae est erga funera suorum, quoniam, si nonnulla religio est, ut sepeliantur, non potest nulla esse, quando ubi sepeliantur attenditur. sed cum talia uiuorum solacia requiruntur, quibus eorum pius in suos animus appareat, non uideo, quae sint adiumenta mortuorum nisi ad hoc, ut, dum recolunt ubi sint posita eorum quos diligunt corpora, eisdem sanctis illos tamquam patronis susceptos apud dominum adiuuandos orando commendent. quod quidem facere possent, etiam si talibus locis eos humare non possent. sed non ob aliud uel memoriae uel monumenta dicuntur ea quae insigniter fiunt sepulchra mortuorum, nisi quia eos qui uiuentium oculis morte subtracti sunt, ne obliuione etiam cordibus subtrahantur, in memoriam reuocant et admonendo faciunt cogitari. nam et memoriae nomen id apertissime ostendit et monumentum eo quod moneat mentem, id est admoneat, nuncupatur. propter quod et Graeci f.ivrj/ueiov uocant quod nos memoriam seu monumentum appellamus,μήμη quoniam lingua eorum memoria ipsa, qua meminimus, dicitur. cum itaque recolit animus, ubi sepultum sit carissimi corpus, et occurit locus nomine martyris uenerabilis, eidem martyri animam dilectam commendat recordantis et precantis affectus. qui cum defunctis a fidelibus carissimis exhibetur, eum prodesse non dubium est his qui, cum in corpore uiuerent, talia sibi post hanc uitam prodesse meruerunt. uerum etsi aliqua necessitas uel humari corpora uel in talibus locis humari nulla data facultate permittat, non sunt praetermittendae sup. plicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in christiana et catholica societate defunctis etiam tacitis nominibus eorum sub generali commemoratione suscepit ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes aut filii aut quicumque cognati uel amici, ab una eis exhibeantur pia matre communi.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
