Latin
325.1 to 325.10
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 325.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Narrantur uisa quaedam, quae huic disputationi non neglegendam uideantur inferre quaestionem. feruntur quippe mortui nonnulli uel in somnis uel alio quocumque modo apparuisse uiuentibus atque ubi eorum corpora iacerent inhumata nescientibus, locisque monstratis admonuisse, ut sibi sepultura, quae defuerat, praeberetur. haec si falsa esse responderimus, contra quorundam scripta fidelium et contra eorum sensum qui talia sibi accidisse confirmant, impudenter uenire uidebimur. sed respondendum est non ideo putandum esse mortuos ista sentire, quia haec dicere uel indicare uel petere uidentur in somnis. nam et uiuentes apparent saepe uiuentibus dormientibus, dum se ipsi nesciant apparere, et ab eis haec qui somniauerint audiunt dicentibus, quod eos in somnis uiderint agentes aliquid uel loquentes. si ergo me potest aliquis in somnis uidere sibi aliquid, quodquod factum est, indicantem uel etiam id quod futurum est praenuntiantem, cum id ego prorsus ignorem et omnino prorsus non curem non solum quid ille somniet, sed utrum dormiente me uigilet an uigilante me dormiat an uno eodemque tempore uigilemus ambo siue dormiamus, quando ille somnium uidet et in quo me uidet: quid mirum, si nescientes mortui nec ita sentientes tamen a uiuentibus uidentur in somnis et aliquid dicunt quod euigilantes uerum esse cognoscant? angelicis igitur operationibus fieri crediderim, siue permittatur desuper siue iubeatur, ut aliquid dicere de sepeliendis corporibus suis uideantur in somnis, cum id penitus nesciant quorum illa sunt corpora. id autem aliquando utiliter fit siue ad uiuorum qualecumque solacium, ad quos pertinent illi mortui, quorum apparent imagines somniantibus, eine ut his admonitionibus generi humano sepulturae commendetur humanitas, quae, licet defunctis non opituletur, culpanda tamen inreligiositate neglegitur. aliquando autem fallacibus uisis homines in magnos mittuntur errores, quos talia perpeti iustum est. uelut si quisquam uideat in somnis quod Aeneas uidisse aput inferos poetica falsitate narratur, et ei cuiuspiam non sepulti appareat imago loquaturque talia, qualia refertur locutus illi fuisse Palinurus et, cum euigilauerit, ibi corpus eius inueniat, ubi iacere inhumatum, cum somniaret, audiuit, admonitus et rogatus, ut sepeliret inuentum, et quia id uerum esse comperit, credat ideo mortuos sepeliri, ut eorum animae ad loca transeant, unde insepultorum animas inferna prohiberi lege somniauit: nonne ista credens plurimum a tramite ueritatis exorbitat?