Latin
325.21 to 325.28
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 325.21-28
Unproofread scanNot analysed yet
Similia sunt autem somniis nonnulla etiam uisa uigilantium, qui turbatos habent sensus, sicut phrenetici uel quocumque furentes modo. nam et ipsi locuntur saepe cum uere praesentibus, locuntur etiam cum absentibus, quorum imagines cernunt siue uiuorum sine mortuorum. sed quemadmodum hi qui uiuunt ab eis se uideri et cum eis se loqui nesciunt —neque enim re aera ipsi adsunt aut ipsi sermocinantur, sed turbatis sensibus homines talia uisa imaginaria patiuntur —eo modo et hi qui ex hac uita migrarunt sic affectis hominum uidentur quasi praesentes, cum sint absentes et utrum aliqui eorum imaginaliter uideat omnino nescientes. huic rei simile est et illud, cum homines altius, quam si dormirent, subtrahuntur corporalibus sensibus et occupantur talibus uisis. et his enim apparent imagines uiuorum atque mortuorum, sed cum fuerint sensibus redditi, quoscumque mortuos uidisse dixerint, uere cum eis fuisse creduntur nec attendunt qui haec audiunt similiter ab eis absentium atque nescientium quorundam etiam imagines uisas esse uiuorum. Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non uident quaecumque aguntur aut eueniunt in ista hominum uita: quomodo uident tumulos suos aut corpora sua, utrum abiecta iaceant an sepulta? quomodo intersunt miseriae uiuorum, cum uel sua ipsi mala patiantur, si talia merita contraxerunt, uel in pace requiescant, sicut Iosiae promissum est, ubi nec mala ulla patiendo nec compatiendo sustineant, liberati ab omnibus malis, quae patiendo et compatiendo, cum hic uiuerent, sustinebant? Dixerit aliquis: "si nulla est mortuis cura de uiuis, quomodo ille dines, qui aput inferos torquebatur, rogabat Abraham patrem, ut mittat Lazarum ad quinque fratres suos nondum mortuos et agat cum eis, ne ueniant et ipsi in eundem tormentorum locum ? u sed numquid, quia hoc ille diues dixit, ideo quid fratres agerent uel quid paterentur illo tempore sciuit?