# Excerpta ex Operibus Augustini 33.15-24

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 33.15 to 33.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/33.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/33.15

sane quoniam dixi: "de diuinis legatur, et credimus", ne te forsitan fallat quod de libro sancti Iob proferre assolent qui haec asserunt; ubi scriptum est: quomodo erit homo iustus coram domino? uel quomodo se mundabit natus ex muliere? si lunae praecepit, et non lucet, nec stellae sunt mundae ante eum: quanto magis homo putredo et filius hominis uermis. hinc enim uolunt intellegi et rationalem spiritum habere stellas et mundas non esse a peccato, sed ideo in caelis esse, quia maiorem uel meliorem locum minor culpa promeruerit. non pro auctoritate diuina istam sententiam recipiendam esse existimo; non enim ea ipse Iob enuntiauit, cui singulare quodam modo testimonium diuinitus perhibetur, quod non peccauerit labiis suis ante dominum, sed unus ex eis amicis, qui consolatores malorum dicti sunt omnes et diuina sententia reprobati. sicut autem in euangelio quamuis uerum sit omnino quod dicta sint, non tamen omnia quae dicta sunt uera esse creduntur, quoniam multa a Iudaeis falsa et impia dicta esse uerax euangelii scriptura testatur: sic in hoc libro, ubi multae personae locutae esse narrantur, non solum quid dicatur, sed a quo etiam dicatur considerandum est, ne passim quae in sancto libro quolibet scripta sunt recipientes cogamur fateri, quod absit, uera et iusta fuisse quae marito sancto mulier insipiens suggerebat, ut aliquid aduersum deum loquens ab illa intolerabili poena moriendo liberaretur. quod non ideo dixerim, quia illi amici a domino reprobati et ab ipso sancto dei seruo merito culpati nihil ueri loqui potuerunt, sed quia non omnia quae locuti sunt uera putanda sunt. quamuis ergo aduersum Iob nihil uerum dixerint, potest tamen etiam ex eorum uerbis aliquam sanam sententiam in testimonium ueritatis assumere qui nouit sapienter dicta discernere.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
