# Excerpta ex Operibus Augustini 33.25-33

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 33.25 to 33.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/33.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/33.25

sed quando inquirentes probari nobis aliquid uolumus testimonio sanctorum eloquiorum, non nobis dicatur credendum esse etiam quod in euangelio scriptum est, si forte euangelista eum hoc dixisse commemorat cui fides habenda non est. nam dictum est illic a Iudaeis domino Christo: nonne uerum dicimus, quia Samaritanus es et daemonium habes? quam uocem tanto amplius detestamur, quanto nobis Christus est carior; emissam tamen esse a Iudaeis dubitare non possumus qui euangelicam narrationem uerissimam credimus: ita nec euangelistae derogamus fidem scribentis et Iudaei uocem blasphemantis horremus. nec solum impiis et nefandis hominibus, sed nec ipsis in fide paruulis atque adhuc rudibus et indoctis, qui forte ibi loquentes commemorantur, tamquam canonicae auctoritati accommodamus fidem. neque enim quia ille cuius caeci nati oculos dominus aperuerat ait: scimus quia peccatores deus non exaudit, ideo istam sententiam pro euangelica auctoritate sic debemus accipere, ut ipsis in euangelio uerbis domini resistamus, qui eum qui dixit: domine propitius esto mihi peccatori, magis iustificatum descendisse de templo quam pharisaeum iustitias suas commemorantem atque iactantem diuina uoce firmauit. nec suscenseat iste recens illuminatus in carne, quod eum diximus in suae fidei tirocinio, quando adhuc quis esset qui eum sanauerat nesciebat, minus circuminspectam protulisse sententiam, quia peccatores deus non exaudit, cum ipsi apostoli prae ceteris electi et domini lateribus cohaerentes eiusque ore pendentes multa reperiantur improbanda dixisse quae commemorare prolixum est, ita ut beatus Petrus de quibusdam uerbis suis non solum reprehendi, sed etiam satanas appellari meruerit. quamquam in comparatione iustitiae dei, si nec sancti in caelis angeli iusti esse dicantur, non mihi uidetur importuna sententia; non quia ut hoc essent a iustitia lapsi sunt, sed quia facti sunt et deus non sunt tantumque spiritalis luminis habere non possunt, quantum habet ille a quo facti sunt.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
