# Excerpta ex Operibus Augustini 333

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 333. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/333

Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manauit. si enim timor dei est, quo beati fiunt pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, petamus, ut sanctificetur in hominibus nomen dei, timore casto permanente in saeculum saeculi. si pietas est, qua beati sunt mites, quia ipsi hereditate possidebunt terram, petamus, ut ueniat regnum eius siue in nos ipsos, ut mitescamus nec ei resistamus, siue de caelo in terras in claritate aduentus domini, quo nos gaudebimus et laudabimur dicente illo: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod uobis paratum est ab origine mundi. in domino, inquit propheta. laudabitur anima mea; audiant mites et iucundentur. si scientia est, qua beati sunt qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur, oremus, ut fiat uoluntas eius sicut in caelo et in terra, quia, cum corpus tamquam terra spiritui tamquam caelo summa et tota pace consenserit, non lugebimus. nam nullus alius huius temporis luctus est, nisi cum aduersum se ista confligunt et cogunt nos dicere: uideo aliam legem membris meis repugnantem legi mentis meae, et luctum nostrum lacrimosa uoce testari: miser ego homo; quis me liberabit de corpore mortis huius? si fortitudo est, qua beati sunt qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur, oremus, ut panis noster cotidianus detur nobis hodie, quo fulti atque sustentati ad plenissimam illam saturitatem uenire possimus. si consilium est, quo beati sunt misericordes, quoniam ipsorum miserebitur deus, dimittamus debita debitoribus nostris et oremus, ut nobis nostra dimittantur. si in nobis intellectus est, quo beati sunt mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt, oremus non induci in temtationem, ne habeamus duplex cor, non appetendo simplex bonum, quo referamus omnia quae operamur, sed simul temporalia et terrena sectando. temtationes enim de his rebus, quae graues et calamitosae uidentur hominibus, non in nos ualent, si non ualeant illae quae blanditiis earum rerum accidunt, quas homines bonas et laetas putant. si sapientia est, qua beati sunt pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur, oremus, ut liberemur a malo. ipsa enim liberatio liberos nos faciet, id est filios dei, ut spiritu adoptionis clamemus: abba, pater.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
