# Excerpta ex Operibus Augustini 334.1-13

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 334.1 to 334.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/334.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/334.1

Cum autem ieiunatis, inquit, nolite fieri sicut hypocritae tristes; exterminant enim uultum suum, ut uideantur hominibus ieiunantes. amen dico uobis, perceperunt mercedem suam. uos autem ieiunantes ungite capita uestra et facies uestras lauate, ne uideamini hominibus ieiunantes, sed patri uestro, qui est in abscondito; et pater uester, qui est in abscondito, reddet uobis. manifestum est his praeceptis omnem nostram intentionem in interiora gaudia dirigi, ne foris quaerentes mercedem huic saeculo conformemur et amittamus promissionem tanto solidioris atque firmioris, quanto interioris beatitudinis, qua nos elegit deus conformes fieri imaginis filii eius. In hoc autem capitulo maxime animaduertendum est non in solo rerum corporearum nitore atque pompa sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse posse iactantiam, et eo periculosiorem, quo sub nomine seruitutis dei decipit. qui ergo immoderato cultu corporis atque uestitus uel ceterarum rerum nitore praefulget, facile conuincitur rebus ipsis pomparum saeculi esse sectator nec quemquam fallit dolosa imagine sanctitatis. qui autem in professione christianitatis inusitato squalore ac sordibus intentos in se hominum oculos facit, cum id uoluntate faciat, non necessitate patiatur, ceteris eius operibus potest conici, utrum hoc contemtu superflui cultus an ambitione aliqua faciat, quia et sub ouina pelle cauendos lupos dominus praecipit; sed ex fructibus, inquit, eorum cognoscetis eos. cum enim coeperint aliquibus temtationibus ea ipsa illis subtrahi uel negari quae isto uelamine uel consecuti sunt uel consequi cupiunt, tunc necesse est appareat, utrum lupus in ouina pelle sit an ouis in sua. non enim propterea ornatu superfluo debet aspectus hominum mulcere christianus, quia illum parcum habitum ac necessarium etiam simulatores saepe usurpant, ut incautos decipiant, quia et illae oues non habent deponere pelles suas, si aliquando eis lupi se contegunt. Quaeri ergo solet, quid sit quod ait: uos autem ieiunantes unguite capita uestra et facies uestras lauate, ne uideamini hominibus ieiunantes.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
