# Excerpta ex Operibus Augustini 334.14-28

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 334.14 to 334.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/334.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/334.14

non enim quispiam recte praeceperit, quamuis faciem cotidiana consuetudine lauemus, unctis etiam capitibus, cum ieiunamus, nos esse debere. quod si turpissimum omnes fatentur, intellegendum est hoc praeceptum unguendi caput et faciem lauandi ad interiorem hominem pertinere. unguere ergo caput ad laetitiam pertinet, lauare autem faciem ad munditiam,%et ideo caput unguit qui laetatur interius mente atque ratione. hoc enim recte accipimus caput, quod in anima praeminet et quo cetera hominis regi et gubernari manifestum est; et hoc facit qui non foris quaerit laetitiam, ut de hominum laudibus carnaliter gaudeat. caro enim, quae subiecta esse debet, nullo modo est totius naturae humanae caput. nemo quidem umquam carnem suam odio habuit, sicut apostolus dicit, cum de diligenda uxore praecipit; sed caput mulieris uir, cui uero caput est Christus. interius ergo gaudeat in ieiunio suo eo ipso, quo sic se ieiunando auertit a uoluptate saeculi, ut sit subditus Christo, qui secundum hoc praeceptum caput unctum habere desiderat. ita enim et faciem lauabit, id est cor mundabit, quo uisurus est deum non interposito uelamine propter infirmitatem contractam de sordibus, sed firmus et stabilis, quoniam mundus est et simplex. lauamini, inquit, mundi estote, auferte nequitias ab animis uestris atque conspectu oculorum meorum. ab his igitur sordibus facies nostra lauanda est, quibus dei aspectus offenditur. nos autem reuelata facie gloriam dei speculantes in eandem imaginem transformabimur. Saepe etiam cogitatio necessariarum rerum ad istam uitam pertinentium et sauciat et sordidat interiorem oculum nostrum et plerumque conduplicat, ut ea quae uidemur cum hominibus recte facere non eo corde faciamus, quo dominus praecipit, id est quia eos diligimus, sed quia commodum ab eis aliquod propter necessitatem praesentis uitae adipisci uolumus. debemus autem bene facere illis propter salutem ipsorum aeternam, non propter temporale commodum nostrum.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
