# Excerpta ex Operibus Augustini 334.29-31

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 334.29 to 334.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/334.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/334.29

inclinet ergo deus cor nostrum in testimonia sua, et non in emolumentum. finis enim praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. qui autem propter suam de hac uita necessitatem fratri consulit, non utique caritati consulit, quia non illi quem debet tamquam se ipsum diligere, sed sibi consulit, uel potius nec sibi, quando quidem hinc sibi facit duplex cor, quo impeditur ad uidendum deum, in qua sola uisione est beatitudo certa atque perpetua.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
