Latin
335
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 335
Unproofread scanNot analysed yet
Lucerna corporis tui est oculus tuus. si ergo oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit. si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae? qui locus sic intellegendus est, ut nouerimus omnia opera nostra tunc esse munda et placere in conspectu dei, si fiant simplici corde, id est intentione in superna, fine illo caritatis, quia plenitudo legis caritas. oculum ergo hic. accipere debemus ipsam intentionem, qua facimus quidquid facimus. quae si munda fuerit et recta et illud aspiciens quod aspiciendum est, omnia opera nostra, quae secundum eam operamur, necesse est bona sint. quae opera omnia totum corpus appellauit, quia et apostolus membra nostra dicit quaedam opera, quae improbat et mortificanda praecipit dicens: mortificate ergo membra uestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, auaritiam et cetera talia. Non ergo quid quisque faciat, sed quo animo faciat, considerandum est. hoc est enim lumen in nobis, quia hoc nobis manifestum est, bono animo nos facere quod facimus; omne enim, quod manifestatur, lumen est. nam et ipsa facta, quae ad hominum societatem a nobis procedunt, incertum habent exitum et ideo tenebras eas uocauit. non enim noui, cum pecuniam porrigo indigenti et petenti, quid inde aut facturus aut passurus sit, et fieri potest, ut uel faciat ex ea uel propter eam patiatur aliquid mali, cum ego, cum darem, non euenire uoluerim neque hoc animo dederim. itaque si bono animo feci quod mihi, cum facerem, notum erat, et ideo lumen uocatur: inluminatur etiam factum meum, qualemcumque exitum habuerit: qui exitus quoniam incertus est et ignotus est, tenebrae appellatae sunt. si autem malo animo feci, etiam ipsum lumen tenebrae sunt. lumen enim dicitur, quia nouit quisque, quo animo faciat, etiam cum malo animo facit. sed ipsum lumen tenebrae sunt, quia non in superna dirigitur simplex intentio, sed ad inferiora declinatur et duplici corde quasi umbram facit. si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae? hoc est: si ipsa cordis intentio, qua facis quod facis, quae tibi nota est, sordidatur appetitu rerum . terrenarum et temporalium atque caecatur, quanto magis ipsum factum, cuius incertus est exitus, sordidum et tenebrosum est? quia, etsi bene alicui proueniat quod tu non munda et recta intentione facis, quomodo tu feceris tibi imputatur, non quomodo illi prouenerit.