# Excerpta ex Operibus Augustini 335a

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 335a. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/335a
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/335a

[Si enim euangelizauero, inquit, non est mihi gloria: id est: si euangelizauero, ut ista fiant in me, id est: si propterea euangelizauero, ut ad illa perueniam et fidem euangelii in cibo et potu et uestitu collocauero. sed quare non est ei gloria? necessitas enim, inquit, mihi incumbit, id est: ut ideo euangelizem, quia unde uiuam non habeo aut adquiram temporalem fructum de praedicatione aeternorum. sic enim iam necessitas erit in euangelio, non uoluntas. uae enim mihi est, inquit, si non euangelizauero. quomodo debet euangelizare? scilicet ut (in) euangelio et in regno ponat mercedem; ita enim potest non coactus euangelizare, sed uolens. si enim uolens, inquit, hoc facio, mercedem habeo; si autem inuitus, dispensatio mihi credita est, id est: si coactus inopia earum rerum, quae temporali uitae sunt necessariae, praedico euangelium, alii per me habent mercedem euangelii, qui euangelium ipsum me praedicante diligunt. ego autem non habeo, quia non ipsum euangelium diligo, sed eius pretium in eius temporalibus constitutum. quod nefas est fieri, ut non tamquam filius ministret quisque euangelium, sed tamquam seruus, cui dispensatio credita est, ut tamquam alienum eroget, nihil inde ipse capiat praeter cibaria, quae non de participatione regni, sed sustentaculum miserae seruitutis dantur extrinsecus.]

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
