# Excerpta ex Operibus Augustini 337.16-31

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 337.16 to 337.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.16

quaedam autem et subsecuntur. manifesta ea dicit, de quibus clarum est quo animo fiant. haec praecedunt ad iudicium, id est quia, si fuerit ista subsecutum iudicium, non est temerarium. subseountur autem illa quae occulta sunt, quia nec ipsa latebunt tempore suo. sic et de bonis factis intellegendum est. nam ita subiungit: similiter et facta bona manifesta sunt, et quaecumque se aliter habent, latere non possunt. de manifestis ergo iudicemus, de occultis uero deo iudicium relinquamus, quia et ipsa abscondi non possunt siue mala siue bona, cum tempus aduenerit, quo manifestentur. Duo sunt autem, in quibus temerarium iudicium cauere debemus: cum incertum est, quo animo quidque factum sit, uel cum incertum est, qualis futurus sit qui nunc uel malus uel bonus apparet. si ergo quispiam uerbi gratia conquestus de stomacho ieiunare noluit et tu id non credis edacitatis id uitio tribuens, temere iudicabis. item si manifestam edacitatem ebriositatemque cognoueris et ita reprehenderis, quasi numquam ille possit corrigi atque mutari, nihilo minus temere iudicabis. non ergo reprehendamus ea quae nescimus quo animo fiant, neque ita reprehendamus quae manifesta sunt, ut desperemus sanitatem, et uitabimus iudicium, de quo nunc dicitur: nolite iudicare, ne iudicetur de uobis. Potest autem mouere quod ait: in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de nobis, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur nobis. numquid enim, si nos in iudicio temerario iudicauerimus, temere etiam de nobis deus iudicabit ? aut numquid, si in mensura iniqua fuerimus mensi, et aput deum iniqua mensura est, unde nobis remetiatur? nam et mensurae nomine ipsum iudicium significatum arbitror. nullo modo deus uel temere iudicat uel iniqua mensura cuiquam rependit, sed hoc dictum est, quoniam temeritas, qua punis alium, eadem ipsa te puniat necesse est.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
