Latin
337.32 to 337.45
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 337.32-45
Unproofread scanNot analysed yet
nisi forte arbitrandum est, quod iniquitas ei noceat aliquid in quem procedit, ei autem nihil a quo procedit. immo uero saepe nihil nocet ei qui patitur iniuriam, ei autem qui facit necesse est ut noceat. quid enim nocuit martyribus iniquitas persequentium? ipsis persecutoribus plurimum, quia, etsi aliqui eorum correcti sunt, eo tamen tempore, l quo persequebantur, excaecabat illos malitia illorum. sic et temerarium iudicium plerumque nihil nocet ei de quo temere iudicatur, ei autem qui temere iudicat ipsa temeritas necesse est ut noceat. ista regula etiam illud dictum arbitror: omnis, qui percusserit gladio, gladio morietur. quam multi enim gladio percutiunt nec tamen gladio moriuntur, sicut nec ipse Petrus? sed ne istum uenia peccatorum talem poenam euasisse quis putet —quamquam nihil absurdius, quam ut maiorem putet gladii poenam esse potuisse, quae Petro non accidit, quam crucis, quae accidit —quid tamen de latronibus dicturus est, qui cum domino crucifixi sunt, quia et ille qui meruit ueniam, posteaquam crucifixus est meruit et alter omnino non meruit? an forte omnes, quos occiderant, crucifixerant et propterea hoc etiam ipsi pati meruerunt? ridiculum est hoc putare. quid ergo aliud dictum est: omnis enim, qui gladio percusserit, gladio morietur, nisi quia ipso peccato anima moritur, quodcumque commiserit? Et quoniam de temerario et iniquo iudicio nos hoc loco dominus monet —uult enim, ut simplici corde et in unum deum intentione faciamus quaecumque facimus; et multa incertum est quo corde fiant, de quibus iudicare temerarium est. maxime autem hi temere iudicant de incertis et facile reprehendunt, qui magis amant uituperare et damnare quam emendare atque corrigere: quod uitium uel superbiae est uel inuidentiae —consequenter subicit et dicit: quid autem uides festucam. in oculo fratris tui, trabem autem in tuo oculo non uides?