# Excerpta ex Operibus Augustini 337.62-72

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 337.62 to 337.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/337.62

Nam et illud quod dicit apostolus: factus sum Iudaeis quasi Iudaeus, ut Iudaeos lucri facerem; his qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum non sim ipse sub lege, ut eos qui sub lege erant lucri facerem; his qui sine lege quasi sine lege, cum sine lege dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucri facerem eos qui sine lege sunt; factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, non utique simulatione faciebat, quemadmodum quidam intellegi uolunt, ut eorum detestanda simulatio tanti exempli auctoritate muniatur, sed hoc faciebat caritate, qua eius infirmitatem cui nolebat subuenire tamquam suam cogitabat. hoc enim et praestruit dicendo: cum enim liber sim ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucri facerem. quod ut intellegas non simulatione, sed caritate fieri, qua infirmis hominibus, tamquam nos simus, compatimur, ita [enim] monet alio loco dicens: uos in libertatem uocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasione carnis detis, sed per caritatem seruite in inuicem. quod fieri non potest nisi alterius infirmitatem quisque habeat quasi suam, ut eam aequanimiter ferat, donec ab ea liberetur ille cuius curat salutem. Raro ergo et magna necessitate obiurgationes adhibendae sunt, ita tamen, ut etiam in his ipsis non nobis, sed deo ut seruiatur instemus. ipse est etiam, ut nihil duplici corde faciamus, auferentes trabem de oculo nostro inuidentiae uel malitiae uel simulationis, et uideamus eicere festucam de oculo fratris nostri.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
