Latin
343.20 to 343.21
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 343.20-21
Unproofread scanNot analysed yet
quid est ergo quod dicitur: "si propter incredulum fecit, finxit" ? quasi uero si quisquam uir fortis pro patria dimicans multa aduersa uulnera exciperet et peritissimo medico, qui haec curare ita ualeret, ut si cicatrices nullae apparerent, ipse potius diceret sic se uelle sanari, ut magis essent in corpore suo uestigia uulnerum tamquam tituli gloriarum, ideo ille medicus cicatrices finxisse diceretur, quia cum per artem efficere potuerit, ut non essent, certa exsistente causa per artem effecit potius, ut essent, quae uno solo modo, sicut superius dixi, falsae conuincerentur, si nulla uulnera sanarentur.