# Excerpta ex Operibus Augustini 348.16-21

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 348.16 to 348.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/348.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/348.16

quaedam uero sic esse iussa, ut obseruarentur et fierent, uel prohibita, ne fierent, ut est: honora patrem et matrem et: non moechaberis? horum autem quae iubendo et uetando scripta sunt alia sunt sacramentorum uelata mysteriis, quae multa ueteris testamenti populo illi facienda mandata sunt neque a populo christiano nunc fiunt, sed tantummodo intellegenda requiruntur atque tractantur: sicuti est sabbatum ad uisibilem uacationem, sicut azyma in pane sine fermento, pascha in ouis occisione, sicut tot genera sacrificiorum uitandorum et neomeniae et annuae sollemnitates, quas obseruant nunc usque Iudaei, et illae iustificationes, quae non ad opera iustitiae proprie pertinent, sed aliquid significare intelleguntur. quis enim christianus septimo anno cogitur seruum reddere libertati et, si discedere ille noluerit, eius auriculam subula pertundere ad postem et cetera huius modi? alia uero etiam nunc facienda sunt, si facienda praecepta sunt, nec facienda, si prohibita: qualia sunt illa quae dixi: honora patrem et matrem et: non moechaberis. de his igitur quae ita sunt posita in litteris sacris uel iubendo uel uetando uel sinendo, ut etiamnunc, id est tempore noui testamenti, ad uitam piam exercendam moresque pertineant, hoc opus, quod in manus sumsi, componere aggressus sum, ut, quantum me deus adiuuat, omnia talia de canonicis libris colligam atque, ut facile inspici possint, in unum tamquam speculum congeram. oportuit enim sic ea poni ab auctoribus nostris, quemadmodum posita sunt, ut praecepta narrationibus uel disputationibus, propriis figurata et [si] figuratis propria miscerentur, dum rerum gestarum ordo seruatur aut respondetur aduersis aut qui docendi sunt instruuntur aut occultorum inuentione quodam modo renouantur hi qui promta et aperta fastidiunt.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
