Latin
348.7 to 348.15
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 348.7-15
Unproofread scanNot analysed yet
nonnulli autem codices graecos interpretationis Septuaginta ex hebraicis codicibus emendandos putarunt, nec tamen ausi sunt detrahare quod hebraei non habent et Septuaginta posuerunt, sed tantummodo addiderunt, quae in hebraeis inuenta apud Septuaginta non erant, eaque signis quibusdam in stellarum modum factis ad capita eorundem uersuum notauerunt, quae signa asteriscos uocant. illa uero quae non habent hebraei, habent autem LXX, similiter ad capita uersuum iacentibus uirgulis, sicut scribuntur unciae, signauerunt; et multi codices has notas habentes usquequaque diffusi sunt et latini. quae autem non praetermissa aut addita, sed aliter dicta sunt, siue alium sensum faciunt etiam ipsum non abhorrentem, siue alio modo eundem sensum explicare monstrentur, nisi utrisque codicibus inspectis nequeunt reperiri. si ergo, ut oportet, nihil aliud intueamur in scripturis illis, nisi quid per homines dixerit dei spiritus, quidquid est in hebraeis codicibus et non est aput interpretes LXX, noluit ea per istos, sed per illos prophetas dei spiritus dicere. quidquid uero est apud LXX, in hebraeis autem codicibus non est, per istos ea maluit quam per illos idem spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas. isto enim modo alia per Esaiam, aha per Hieremiam, alia per alium aliumque prophetam, uel aliter eadem per hunc ac per illum dixit, ut uoluit. quidquid porro aput utrosque inuenitur, per utrosque dicere noluit unus atque idem spiritus, sed ita, ut illi praecederent prophetando, isti sequerentur prophetice illos interpretando: quia sicut in illis uera et concordantia dicentibus pacis spiritus fuit, sic et in istis non secum conferentibus et tamen tamquam ore uno cuncta interpretantibus idem spiritus unus apparuit. Quis ignorat in scripturis sanctis, id est legitimis propheticis et euangelicis et apostolicis auctoritate canonica praeditis quaedam sic esse posita, ut tantum scirentur et crederentur, ut est quod in principio fecerit deus caelum et terram et quod in principio erat uerbum et quaecumque facta diuina uel humana tantummodo cognoscenda narrantur;