Latin
35.25 to 35.33
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 35.25-33
Unproofread scanNot analysed yet
satis autem istis existimo conuenire quod sequitur: in circuitu impii ambulant, non quia per circulos, quos opinantur, eorum uita est recursura, sed quia modo talis est erroris eorum uia, id est falsa doctrina. Quid autem mirum est, si in his circuitibus errantes nec aditum nec exitum inueniunt, quia genus humanum atque ista nostra mortalitas nec quo initio coepta sit sciunt nec quo fine claudatur? quando quidem altitudinem dei penetrare non possunt, qua, cum ipse sit aeternus et sine initio, ab aliquo tamen initio exorsus est tempora et hominem, quem numquam antea fecerat, fecit in tempore, non tamen nouo et repentino, sed immutabili aeternoque consilio. quis hanc ualeat altitudinem inuestigabilem inuestigare et inscrutabilem scrutari, secundum quam deus hominem temporalem, ante quem nemo umquam hominum fuit, non mutabili uoluntate in tempore condidit et genus humanum ex uno multiplicauit? quando quidem psalmus ipse cum praemisisset atque dixisset tu, domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum, ac deinde percussisset eos, in quorum stulta impiaque doctrina nulla liberationis et beatitudinis animae seruatur aeternitas, continuo subiciens: in circuitu impii ambulabunt-tamquamei diceretur: quid ergo tu credis, sentis, intellegis? numquidnam existimandum est subito placuisse hominem facere, quem numquam antea infinita retro aeternitate fecisset, cui nihil noui accidere potest, in quo mutabile aliquid non est? —continuo respondit ad ipsum deum loquens: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. sentiant, inquit, homines quod putant et quod eis placet opinentur et disputent: secundum altitudinem tuam, quam nullus hominum potest nosse, multiplicasti filios hominum. ualde quippe altum est et semper fuisse et hominem, quem numquam fecerat, ex aliquo tempore primum facere uoluisse nec consilium uoluntatemque mutasse.