Latin
350.1 to 350.18
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 350.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Quaestio de epistula Corinthiorum beati Pauli apostoli, ubi dicit: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, nescio si possit ad liquidum dissolui, quamuis possit donante domino aliquid inde probabiliter dici; ita enim profunda est. nam cum superius in eadem epistula apostolus diceret: nolite errare; neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt, et paulo post: nescitis, ait, quoniam corpora uestra membra sunt Christi? tollens ergo membra Christi faciam meretricis? absit. an nescitis, quia qui adhaeret meretrici unum corpus est? erunt enim, inquit, duo in carne una. qui autem adhaeret domino, unus spiritus est. fugite fornicationem, atque ibi subiungit: omne p eccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. an nescitis, quia corpus uestrum templum in uobis spiritus sancti est, quem habetis a deo, et non estis uestri? emti enim estis magno. glorificate et portate deum in corpore uestro —cum ergo multa et horrenda hoc capitulo prius enumerasset hominum peccata, quibus non dabitur regnum dei, quae tamen non nisi per corpus perpetrari ab hominibus possunt —quod corpus utique iam fidelium templum esse dixit spiritus sancti, quem ha. bemus a deo, ipsaque membra corporis nostri membra esse asseuerat Christi, de quibus arguendo et quodam modo interrogando ait: tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? —responderitque sibi: absit, subiungat adhuc et dicat: nescitis, quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus est? erunt enim, inquit, duo in carne una; qui autem adhaeret domino, unus spiritus est, et concludat: fugite fornicationem: sequitur tamen ipse et dicit: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est;