Latin
356.27 to 356.36
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 356.27-36
Unproofread scanNot analysed yet
ex quo intellegitur de isto genere habitus locutum apostolum, quando quidem in graecis exemplaribus a%rjfia scriptum est, quod nos in latinis habitum habemus. quo nomine oportet intellegi non mutatum esse uerbum susceptione hominis, sicuti nec membra ueste induta mutantur, quam quam illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copulauerit; sed, quantum uerba humana rebus ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intellegatur deus humanae fragilitatis assumtor, electum est, ut graece oxfjict et latine habitus diceretur illa susceptio. Quid est, quod accipit eam rem, quam commutat, ut animal cibum? quid, quod et accipitur et commutatur ut idem cibus? quid est, quod accipitur et non commutatur, ut oculis lux, sonus auribus ? sed haec per corpus accipit anima. quid est autem, quod per se ipsam accipit et commutat in se ut aliam animam, quam recipiendo in amicitiam sui similem facit ? et quid est, quod per se ipsam accipit et non commutat, ut ueritatem? quare cognoscendum est et quid sit Petro dictum :macta et manduca, et quid in euangelio: et uita erat lux hominum.